1 Anno quoque 14 regis supradicti (An. 589), adveniente solemnitate Sancti, duodecim paralytici directi, tres caeci illuminati, quinque energumeni emundati sunt.2 Adfuit huic festivitati et Aredius, Lemovicinae urbis abba, cuius in superioribus libellis meminimus, per quem Dominus paralyticam unam, quae per octo annos carrucae superposita in atrio beati Confessoris decubuerat, directis vestigiis, restauravit.3 Nam asserebat ipse vir Dei sensisse se quasi beati Martini manum, cum infirmae membra, imposito signo crucis, tactu salutari palparet.4 Advenerat etiam in hac festivitate et Florentianus maior cum Romulfo palatii comite.5 Quibus non parva admiratio fuit de gloria Confessoris, per quem Dominus talia nunc miracula dignatus est operari.