monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, IV. De contracto, et caeca, et tribus eneraumenis <<< >>> VI. De multis infirmitatibus sanatis.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT V. De servo Theodulfi.
1 Eo anno (An. 588), id est Childeberti regis 13, ad festivitatem quae de beato eius transitu celebratur, venit servus Theodulfi civis Turonici, custos suillae, qui dum nocte circa gregem creditum excubaret, ne quidquam ex eo aut bestia raperet, aut fraus furis auferret, oculis subita caligine interfusis, lumen amisit.2 Qui per sex annos in caecitate durans ad hanc festivitatem advenit; post tertium vero diem, Sancti virtute illuminatus, a domino est dimissus ingenuus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.108 bnf2204.117
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik