monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, PRIMUM. De dolore ventris mei. <<<     >>> III. De puero a febre sanato.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT II. De lingua et labiis meis.

1 Quodam vero tempore lingua mihi graviter irriguerat, ita ut plerumque dum loqui vellem, balbutire me faceret, quod non mihi sine improperio erat.2 Accessi autem ad tumulum Sancti, ac per lignum cancelli linguam impeditam traxi: protinus tumore compresso convalui.3 Intumuerat enim valde, et totum palati impleverat antrum.4 Deinde post diem tertium labium mihi exsilire graviter coepit.5 Accessi iterum quaerere sospitatem adtumulum: tactoque labio a dependentibus velis, protinus stetit venae pulsus.6 Et credo mihi haec ex abundantia sanguinis evenisse: non tamen sanguinem minuere studui propter Sancti virtutem.7 Nullam tamen mihi ultra molestiam fecit haec causa.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.108 bnf2204.117