monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, Prologus. <<< >>> II. De lingua et labiis meis.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT PRIMUM. De dolore ventris mei.
1 Nuperrimo autem tempore ventris dolorem incurri.2 Et licet non usquequaque dabat solutionem, tamen doloris malum in illis intraneorum flexuosis recessibus vagabatur.3 Adhibui, fateor, saepius balneas, atque res calidas super ipsas alvi torturas ligari faciebam, sed nihil mederi poterant infirmitati.4 Sexta etenim dies illuxerat, quod magis ac magis dolor invalescebat, cum mihi venit in memoriam, ante paucos annos, sicut in libro secundo huius operis continetur scriptum (Cap. 1), me ab hoc dolore Sancti virtute fuisse sanatum.5 Accessi temerarius ad locum sepulcri, proiectusque solo orationem fudi, atque secretius a pendentibus velis unum sub vestimento iniectum filum, crucis ab hoc signaculum in alvo depinxi: protinus dolore sedato, sanus abscessi.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.108 bnf2204.117