monumenta.ch > Gregorius Turonensis > Prologus.
>>> Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, PRIMUM. De dolore ventris mei.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, Prologus.
1 Saluberrimo nos hortatu Propheta admonet, dicens: Honorandi sunt amici tui, Deus (Psal. CXXXVIII, 17).2 Nihilominus et in alio psalmo: Qui timentes Dominum magnificant (Psal. XIV, 4), beatitudini copulantur domus aeternae.3 Ergo perspicue patet intellectui humano quod admoneantur quique non solum immunes crimine, verumetiam noxialis criminis malo dediti, cultum reverenter reddere amicis Dei: Quae res non solum in praesenti saeculo tribuit beneficium, verumetiam praestat et refrigerium in futuro.4 Nam cum saepe videamus virtutum insignia prodire de tumulis beatorum, non immerito commonemur, debitam eis honoris reverentiam impendere, a quibus non desistimus infirmitatum remedia flagitare.5 Quorum precibus et ipsam peccaminum remissionem non dubitamus adipisci: et non modo hanc mereri, verum ab infernalibus suppliciis eorum interventu salvari.6 Confidimus enim quod sicut hic morborum genera resecant, ita illic saevas tormentorum poenas avertant; et sicut hic mitigant febres corporeas, ita illic restinguant aeternas; et quomodo hic lurida leprae ulcera sordentia mundant, ita illic delictorum maculas mundari suo interventu obtineant; ac sicut hic mortuorum cadavera ad vitam resuscitant, ita illic peccato sepultos, ex Acheronticis stagnis manu iniecta erutos vitae aeternae restituant.7 Quocirca dum unusquisque laetificatur in gaudio proprio sub patrono, tunc impensius honorem reddit debitum, cum se senserit ab infirmitate qua detinebatur eius virtute mundatum: sicut nunc de beato ac toto orbi peculiari patrono Martino antistite et nos et innumeri populi sunt experti: et utinam ignavia mentis nostrae permitteret eum sic venerari, sicut decet amicum Dei, qui tantis nos morborum oppressos generibus plerumque restituit sanitati.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.107 bnf2204.116
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik