monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 60
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, LIX. De puero febricitante. <<<
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT LX. De his quae in meo itinere gesta sunt.
1 Opportunitatis causa nuper exstiterat ut ad visitandam genitricem meam in territorium Cavillonensis urbis adirem.2 Sed metuens superventuras infirmitates, de hoc pulvere, id est sepulcri beati Antistitis auferre, et mecum deferre praesumpsi, scilicet ut cum quempiam nostrorum morbus aliquis invasisset, virtus Sancti ope consuetudinaria subveniret.3 Ubi igitur ad matrem accessi, protinus unum puerum febris cum dysenteria arripit, atterit et consumit, ita ut negato usu vescendi, de solis febribus aleretur.4 Die tertia cum haec agerentur, et ad me perlatum fuisset, delibutum pulverem ad bibendum porrigo moribundo, statimque, fugata febre sedatoque dolore, convaluit.5 His diebus a Verano antistite audivi, quod quodam tempore dum typi quartani aestu ureretur, expetita beati Martini basilica, quae in loco illo erat, celebrata vigilia sanatus fuit.6 Nos vero ex hoc itinere Arvernum venientes, reperimus Avitum episcopum a tertiano typo ita graviter concuti, ut etiam si aliquid cibi sumeret, statim reiiceret: sed de hoc pignore potu sumpto, calcata febre roboratus est.7 Duos ex pueris nostris valetudinaria febris invaserat, omnesque membrorum iuncturas, ut ex hoc contagio plerumque assolet, dolor saevus obsederat: sed ab hac benedictione potati, sanati sunt.8 Ego ipse in hoc itinere cum dolorem dentium graviter sustinerem [Rom., sentirem], et iam non solum ipsi dentes, sed omne caput venarum pulsibus, ac dolorum spiculis figeretur, ac tempora valide prosilirent, hoc praesidium expetii, et mox dolore compresso convalui.9 O theriacam inenarrabilem! o pigmentum ineffabile! o antidotum laudabile! o purgatorium, ut ita dicam, coeleste, quod medicorum vincit argutias, aromatum suavitates superat, unguentorumque omnium robora supercrescit! quod mundat ventrem ut agridium, pulmonem ut hyssopus, ipsumque caput purgat, ut peretrum.10 Etiam non solum membra debilia solidat, sed, quod his omnibus maius est, ipsas illas conscientiarum maculas abstergit ac levigat.11 Sufficiant ergo haec huic libello quae indita sunt.12 Tamen si adhuc miracula cernere meremur, placet ea alteri libello inseri, ut ea quae ostenduntur, non occuli, sed magis vocibus debeant propalari.13 De caetero vero virtutem eius deposcimus, ut qui talia praestat ex tumulo, nos iam a peccatis Deo mortuos suscitare dignetur mortis istius de sepulcro, ut in illo resurrectionis carnis nostrae tempore nobis obtineat indulgentiam, cum ille provehetur ad coronam.14 Explicit liber tertius.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.106 bnf2204.115
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik