monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 59
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, LVIII. De paralytico et duobus caecis sanatis, et duobus energumenis emundatis. <<<     >>> LX. De his quae in meo itinere gesta sunt.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT LIX. De puero febricitante.

1 Adolescens quidam ex nostris, nocturnis febribus vexabatur in tantum, ut ab hora diei octava usque in crastinum secunda diei hora, nullam aestuandi quietem posset accipere.2 Erat enim ei et horribilis omnis cibus, nec quidquam unde confortaretur, accipiebat.3 Dolor etiam saevus membra omnia quatiebat, sed et pallor genas obsederat.4 Dumque sic inter manus ferretur parentum ut aeger, aegre obtinere potui ut ad sepulcrum beati Antistitis deferretur.5 Tandem allatus, ut de sacrosancto tumuli pulvere diluto potum sumpsit, mox ab hac benedictione, fugato universo dolore, febris exstincta est.6 Nec mora, secreta digestionum loca puer expetit, deducitur in angulo ventris purgandi gratia.7 Verum ubi voluntatem alvi, flatu impellente profudit, statim duo vermes ab eo in modum serpentum processerunt: qui ita moveri oculis hominum videbantur, ut vivere putarentur.8 His ergo ab eo digestis, illico ad plenum sanatus est, et cibum, ut solitus erat, hausit et potum, ruborque genis, fugato pallore, redditur, membrisque omnibus solidatur.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.106 bnf2204.115