monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 58
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, LVII. De caeco illuminato. <<< >>> LIX. De puero febricitante.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT LVIII. De paralytico et duobus caecis sanatis, et duobus energumenis emundatis.
1 Post diem vero tertium huius solemnitatis, erat quidam paralyticus hoc in loco exorans, cui debilitas hac de causa, ut ipse enarravit, evenerat, quia dum esset puer parvulus, et cum reliquis pastoribus pecorum in campo custodiam gereret, super fontem quemdam obdormivit; aliis quoque ad meridiem recedentibus, hic solus remansit.2 Tandemque relictus a somno, dum consurgere nititur, doloribus coarctatur.3 Mox membris omnibus contractus, ac retortis extrorsum brachiis, contractis in poplite nervis, calcaneis ad crura deductis, cum nulla esset virtus eundi, immensae ab eo lacrymae cum magnis vocibus effluebant.4 Reversis autem sociis ad visenda pecora, hic eiulans invenitur.5 Dehinc parentum ulnis ablatus, domui restituitur.6 Post dies vero paucos cum parumper a doloribus laxaretur, mendicis quibusdam deputatus est, cum quibus per decem aut eo amplius annos regiones urbesque circumiens, ad hanc quoque festivitatem adveniens, membris omnibus solidatus est.7 Duo eadem die illuminati caeci, duo energumeni ad sepulcrum Antistitis emundati sunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.106 bnf2204.115