monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 57
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, LVI. De muliere contracta et caeca. <<< >>> LVIII. De paralytico et duobus caecis sanatis, et duobus energumenis emundatis.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT LVII. De caeco illuminato.
1 Hominis cuiusdam oculi crassa caliginis nube contecti, quodam glutino coniunctis palpebris fuerant obserati, et quod supererat viro, magnis doloribus tenebatur.2 Quid plura? Festivitatem Sancti cum reliquis devotus expetiit, attente exorans ut a virtute beati Antistitis visitari mereretur in die solemnitatis.3 Sed sacra solemnia praevenit potentia Confessoris, ostendens se adesse populis, cum tenebras pepulit, lumenque refudit.4 Igitur ante diem tertium festivitatis, hoc in atrio quod absidam corporis ambit eo orante, subito aperti sunt oculi eius, et aspiciens lucem videre meruit.5 Quod cum his qui aderant cum gratiarum actione narraret, dictum est ei ut silens potius orationem funderet, ut coeptam virtutem beatus Antistes celerius adimpleret.6 Tunc prostratus terrae, cum in lacrymas prorupisset, firmatis oculis, a solo incolumis surrexit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.106 bnf2204.115