monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 56
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, LV. De muliere cuius manus contraxerat. <<<     >>> LVII. De caeco illuminato.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT LVI. De muliere contracta et caeca.

1 Magna est enim pietas Confessoris, quae sic arguit insipientes, ut ponens vitium ante oculos, reddat in posterum emendatos.2 Pro hac causa mulier alia debilitatur.3 Nam cum die Sabbati post solis occasum, quod adiacet resurrectionis dominicae nocti, panem furno collocaret, brachium eius dolore quatitur.4 Post iniectum alium et tertium panem, manus invita lignum quod tenebat coepit astringere: intelligensque mulier divinae se virtutis iudicio condemnari, velociter palam quam tenebat abiecit: nihilominus non effugere potuit poenam.5 Nam ita manus eius cum gravi dolore contractae sunt, ut ungulae in ipsa defigerentur palma.6 Ex hoc nullius medici se credens posse fomento sanari, Beati basilicam expetivit, ibique fideliter orans, directis manibus, sanata discessit; vovitque ut per singulos menses, una hebdomada ad sanctum templum veniens, debeat Deo et beato Antistiti deservire.7 Quod per unum annum eam observasse manifestissime cognitum est.8 Post annum vero intermissa unius mensis hebdomada, non accessit ad sanctam basilicam.9 Sedenti vero in hospitiolo suo oculus ei a dolore transfigutur: illum autem comprimens perdidit, et alius quoque dolere coepit extemplo.10 Ita in unius horae momento caeca ab oculis ambobus efficitur.11 Nec mora, confessa culpam ad praesidia nota confugit; ibique orationem suppliciter fundens, ac poenitentiam pro negligentia compuncte agens, die octava, sanguine ab oculis profluente, illuminata est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.105 bnf2204.114

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik