monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 55
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, LIV. De muto sanato. <<<     >>> LVI. De muliere contracta et caeca.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT LV. De muliere cuius manus contraxerat.

1 Mulier Transligeritana in die Dominico cum operam exerceret, quam in die illo fieri Patrum inhibet auctoritas, manus eius contracta diriguit, digitique in palmam defixi sunt.2 Quae dum doloribus cruciaretur, ad sanctam aedem Confessoris accessit; vovitque, ut si ab hac sanaretur infirmitate, nullum opus deinceps in hac dominicae resurrectionis ageret die quod illi diei esset incongruum: statimque amotis digitis a palma, manu directa discessit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.105 bnf2204.114