monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 53
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, LII. De clerico dysenterico. <<< >>> LIV. De muto sanato.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT LIII. De appenso absoluto. Item de alio.
1 Sed nec hoc silendum putavi, quod saepius in mortem praecipites, extensa pietatis dextera, sublevavit.2 Denique Genitoris civis nostri [Ed., denique noster] servus a iudice pro furti scelere comprehensus, patibulo adiudicatur.3 Qui dum duceretur, nomen beati Antistitis invocabat, dicens: Libera me, sancte confessor Martine, ab imminenti periculo.4 Appensus igitur ac solus relictus, commoto subito vento, audivit vocem dicentem: Liberemus eum.5 Et ecce a quatuor partibus coeli concussus stipes qui hominem sustentabat, cum immenso cespite in modum arboris eradicatae a terra divellitur, et sic homo morti deditus redivivus erigitur.6 Alius quoque qui multa fecerat scelera, et, compunctus a Deo, poenitentiam pro malis quae gesserat agebat, apprehensus sine causa, simili nece damnatur, invocans semper sancti Confessoris auxilium.7 Qui cum appensus fuisset, disruptis vinculis illaesus ad terram ruit.8 Sed mala mens hominum iterum appendit quem Deus eripuit.9 Quod audiens abbas monasterii a loco proximi, currit ad comitem, rogaturus pro eo; erat enim longe exinde quasi tribus millibus, obtentaque cum eo rei huius vita, rediit, vivumque reperiit.10 Quo a suspendio deposito, adduxit ad monasterium profitentem atque dicentem: Quia sensi virtutem sancti Martini qui me eripuit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.105 bnf2204.114