monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 51
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, L. De presbytero a frigoribus sanato. <<<     >>> LII. De clerico dysenterico.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT LI. De infantulo Cardegisili filio sanato.

1 Cardegisilus vero Santonicae urbis civis, cognomento Gyso, susceptis nobis ad domum suam, invitat ad oratorium quod mater eius aedificatum beati Martini reliquiis consecravit.2 Denique cum expleta oratione solliciti essemus si ibidem virtus sancti Antistitis ostensa fuisset, respondit: Ante annum tertium puerulus iste filius meus, quem coram cernitis, cum adhuc penderet ad matris papillam, incommode agere coepit, ac per triginta dies aut eo amplius, inter manus non sine labore deportabatur, donec ita addictus est, ut nec mamillam valeret sugere, nedum alium capere cibum.3 Deficiente autem eo, iam die sexto postquam gravius agere coepit, deposuimus eum ante altare flentes, atque eius obitum praestolantes.4 Ego autem dolorem non ferens, discessi a domo, mandans mulieri ut cum obiisset, statim sepulturae eum locaret.5 Flente autem genitrice, iacuit infans usque ad vesperum; cadente autem sole elevat vocem suam, dicens: Dulcissima soror, ubi es? Sic enim genitricem, ut blanditia infantium habet, vocitare solitus erat.6 At illa accurrit, dicens: Adsum, fili dulcissime.7 Susceptoque eo in ulnis, et mox porrecta papilla, hausto lacte protinus convaluit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.104 bnf2204.113

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik