monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 50
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XLIX. De paralytico omni corpore debile. <<< >>> LI. De infantulo Cardegisili filio sanato.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT L. De presbytero a frigoribus sanato.
1 Lupus Burdegalensis urbis presbyter quodam tempore graviter a quartano typo vexabatur, ita ut accedente febre, neque cibum, neque potum sumere posset.2 Interea advenit festivitas sancti Martini antistitis.3 At ille celebratis cum reliquo clero [Ed., populo] vigiliis, mane praecedit omnes, et ad basilicam Sancti festinat.4 Dum autem properat, obvium habuit Iudaeum, et eo inquirente quo pergeret, respondit: Typum quartanum incurri, et nunc ad basilicam Sancti propero, ut me virtus eius ab infirmitate hac discutiat.5 Qui ait: Martinus tibi nihil proderit, quem terra opprimens terreum fecit, et tu incassum eius aedem expetis.6 Non enim poterit mortuus viventibus tribuere medicinam.7 At ille despiciens verba serpentis antiqui, abiit quo coeperat, et prostratus coram sanctis pignoribus orationem fudit, reperitque ibi duas candelulas ex cera et papyro formatas.8 Quibus assumptis, ad domum exhibet, illuminatisque eis, favillam papyri cum aqua munda hausit, moxque sanitatem recepit.9 Iudaeus vero ab hac infirmitate correptus, per anni spatium ventilatus est; sed mens iniqua neque tormentis mutari potuit unquam.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.104 bnf2204.113