monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 48
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XLVII. De eo qui pro debito tenebatur. <<<     >>> XLIX. De paralytico omni corpore debile.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XLVIII. De caeca illuminata.

1 Factum est etiam in una festivitatum ut mulier quae, perdito lumine, in caecitate durabat, auditis Sancti viri miraculis, alacri devotione basilicam eius expeteret.2 Prostrata autem super aridam humum ante sepulcrum, mox ut orationem fudit, lumen recipere meruit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.104 bnf2204.113