monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18 > 14 > 18. > 77 > 47
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XLVI. De muliere cuius brachium contraxerat. <<< >>> XLVIII. De caeca illuminata.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XLVII. De eo qui pro debito tenebatur.
1 Hisce diebus cum quidam pro dissolvendo debito, quod in necessitatibus suis contraxerat, interpellaretur, nec esset virtus atque facultas ad reddendum quae mutuaverat, in carcere coarctatur.2 Denique cum videret creditor quod ei nihil extorquere posset, quia nihil habebat, nec esset qui ei manum misericordiae porrigeret, arctius eum in vincula constringit, negatoque cibo ac potu dicebat: Ego te faciam ad omnium documentum fame tabescere, donec omnia reddas.3 Haec autem cum agerentur, sancti Antistitis reliquiae, quae in Suessionicum pagum ferebantur, per plateam praeteribant.4 Auditis itaque vinctus psallentium vocibus, oravit ut eum virtus Antistitis sancti visitaret: statimque dissolutis ligaminibus, nullo retinente, basilicam sanctam ingreditur.5 Dehinc a devotis redemptus, a nexu debiti absolutus est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.104 bnf2204.113