monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XLIV. De Malulfo contracto. <<<     >>> XLVI. De muliere cuius brachium contraxerat.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XLV. De alterius manibus directis

1 Et ne ob hoc cuiquam quae referuntur videantur incredibilia, quia singulorum nomina non sunt in paginis praenotata, facit hoc haec causa, quia cum a Sancto Dei incolumitati fuerint redditi statim recedunt: et aliquoties ita clam redeunt, ut, si dici fas est, a nemine videantur.2 Cumque rumor surrexit beati Antistitis apparuisse virtutem, vocatis ad nos custodibus aedis, quae sunt acta cognoscimus: nomina tamen non semper ab his discimus.3 Illos vero plerumque nominatim scribimus, quos videre potuerimus, aut quos ipsi discutimus.4 Venit ad festivitatem vir quidam ex Biturigo manibus debilis, cuius digiti in palma erant defixi in tantum, ut putaretur vermibus scatere.5 Sed celebrata solemnitate, directis ambarum manuum digitis, incolumitati donatus est; viditque eum omnis populus sospitem redeuntem.6 Cui causa debilitatis ex hoc contigit, quod sepem segetis die Dominico componere voluisset.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.103 bnf2204.112

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik