monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . . > 49 > 12. > . . . > 47 > 59 > 22 > 38 > XIII. > 16 > 10 > XII. > 23 > 56 > 12. > 39 > 26 > 25 > 13 > 12. > . . . > 58 > 35 > 42 > 17 > 31 > 45 > 21 > 27 > 19 > 18 > 50 > 57 > 35 > XIII. > 11 > 12. > 32 > 33 > 41 > 12. > 45 > 48 > 54 > 32 > 33 > 41 > 53 > 15 > XIII. INCIPIT DE SANCTO LUPICINO. > 36 > 52 > 43 > 35 > 55 > 40 > 30 > 60 > 37 > 24 > 44
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XLIII. De duobus pueris sanatis. <<< >>> XLV. De alterius manibus directis
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XLIV. De Malulfo contracto.
1 Inclyta sunt enim miracula quae quotidie Dominus ad laudem Antistitis sui operari dignatur, et, ut saepe testatus sum, haec a me imperito narrari non possunt: tamen, ut ipsa imperitia praestat, elucubrabuntur, ne occuli videantur.2 Malulfus quidam, Turonici territorii civis, aegritudine saeva compressus, lectulo in suo anhelus occubuit; ex quo tabescens incommodo, manibus pedibusque contrahitur.3 Quinque vero annorum curricula in hac debilitate sustinuit.4 Sexto denique anno ad Sancti basilicam se efferri deposcit: in qua orationi decumbens, perdita debilitate, sospitatem meruit adipisci.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.103 bnf2204.112