monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 43
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XLII. De libro Vitae eius inter flammas salvato. <<<     >>> XLIV. De Malulfo contracto.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XLIII. De duobus pueris sanatis.

1 Denique cum quadam vice iter ageremus, duo pueri de custodibus equorum aegrotare coeperunt: et unus quidem eorum valetudine, alter dysenteria laborabat.2 Utrumque tamen febris valida retinebat, lassatique taliter erant, ut nec super dorsa caballorum possent impositi sustineri.3 Extractum autem pulverem, quem de sepulcro Sancti abstuleram super capsellam, delutumque aqua ipsis haurire praecipio.4 Mox compressa febre, restinctoque dolore, uterque convaluit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.103 bnf2204.112