monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 42
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XLI. De catenis super puellam confractis. <<< >>> XLIII. De duobus pueris sanatis.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XLII. De libro Vitae eius inter flammas salvato.
1 Quid si ad ipsa beatae Vitae scripta recurram? Nunquid non erit admirabile, quod sacer ille huius historiae liber circumdatus flammis, nec adustus est, nec consumptus? Monachus igitur Maioris monasterii ex iussu abbatis ad cellulam aliam, quasi aliquid operaturus, accessit, ac, pro salute animae ac vitae correctione, librum vitae beati Antistitis detulit secum.2 Adveniente vero nocte, in lectulo se diuturno oppleto stramine collocat, librum ad caput locans.3 Cui dormienti apparuit vir per somnum, dicens: Noli dormire in his paleis, sanguine enim aspersae sunt.4 Credo ego, ut mortalitas habet, aliquod in his facinus perpetratum, et ob hoc non pateretur Vir beatus verba laudis suae inibi volutari.5 Facilis autem prima visio viro fuit, nec secunda commonitio valuit: tertia autem terribiliter monachum quatit.6 At ille surgens, et ad operam diluculo progrediens, puero iubet ut paleas a lectulo detractas igne consumeret, nihil de libro commemorans.7 Puer vero ignarus inter paleas apprehensum librum foras eiecit, et ignem accendit.8 Quibus in favillam redactis, cum nihil aliud nisi cineres remansissent, apparuit liber illaesus, de quo non littera [Colb. tut., latera], non unum, ut veritas habet, folium est consumptum.9 Ita virtus divina custodire dignata est alumni quodammodo proprii laudes, ut librum eius flamma non ureret, quem aculeus concupiscentiae in hoc saeculo non adussit.10 Sed ne cui incredibile videatur, Codex ipse apud nos usque hodie retinetur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.103 bnf2204.112