monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XXXVIII. De diacono Catalaunensi. <<< >>> XL. De paralytico sanato.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XXXIX. De muliere contracta et caeca.
1 Erat etiam mulier quaedam caeca, quae contractis retrorsum manibus ac pedibus, cum parentum solatio celebrare beatam festivitatem gloriosi Antistitis expetivit.2 Quae cum die tertia post decursam festivitatem ad domum redire cuperet, prostrata in sancta basilica orare coepit, ut ei Dominus solitam misericordiae suae opem dignaretur ostendere.3 Quod dum cum lacrymis peteret, illico directis manibus, ac pedibus stabilitis, ad sanctum adducta sepulcrum, gratias pro accepta sospitate peregit.4 Post haec rogat se deduci ad ostium, ubi prostrata iterum dicit suis: Non hinc consurgam, nisi prius mihi oculorum lumen reddat, qui pedum manuumque restituit usum.5 Haec ea dicente, subito energumeni torqueri se proclamant, et Martini adesse praesentiam confitentur.6 Sed cum diabolus, qui ab initio mendax est (Ioan. VIII, 44), ad eredendum minime admittatur, rebus tamen ipsis beati Viri praesentia declaratur.7 Nam femina haec, quae paulo ante directa fuerat, nunc illuminata, adesse beatum Antistitem approbavit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.102 bnf2204.111