monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 38
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XXXVII. De puella muta. <<<     >>> XXXIX. De muliere contracta et caeca.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XXXVIII. De diacono Catalaunensi.

1 Interea Catalaunensis diaconus, ut mos illi genti est, aliis matutinales gratias celebrantibus, cum potum hauriret, oculorum amissione multatur; recognoscensque reatum suum, et se non dignam proposito suo rem gessisse, suspenditur a cibo potuque, pernoctans in vigiliis, orationibusque insistens. 2 Interea dum haec ageret, fama, quae totum late compleverat orbem, ad eius aures usque pervenit, esse scilicet apud Turonis Martinum antistitem, ad cuius sepulcrum saepe talium infirmitatum clades depulsa quiesceret.3 Nec moratur diaconus, sed illico iter institui iubens, ad basilicam sanctam non dubius de virtute beati Viri pervenit, ibique prostratus solo, orationi subnixus, die tertia apertis oculis lumen recepit.4 Ego vero dum cautius nitor extorquere veritatem, cur ei haec evenissent, haec ab eo didici.5 Ante hos, inquit, septem menses, dum, commoto matutinis signo, ecclesiam peterem, obviam habui unum amicorum meorum; in cuius amplexus et oscula ruens, sciscitari coepi, si cuncta domi prospera reliquisset.6 Tunc revocatus a via, potum cum eodem haurire coepi.7 Postquam autem charitatem per pocula explevisse visum est, vale dicto abscessit.8 Quo abeunte, tanto oculi mei glutino coniunctis palpebris adhaeserunt, ut eos nullatenus aperire possem.9 Denique cum in hac infirmitate tristis abirem, desiderium habui sepulcrum beati Antistitis visitare: die autem tertio postquam veni, cum eius sepulcro assisterem, subito febris magna oculos meos arripuit.10 At ego ingemere vehementer coepi, et Sancti auxilium fortiter deprecari: illico autem erumpens ex oculis meis sanguis noctem pepulit, diemque reduxit.11 Haec nobis diaconus effatus, incolumis remeavit ad propria.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.102 bnf2204.111