monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 37
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XXXVI. De Augusto contracto. <<< >>> XXXVIII. De diacono Catalaunensi.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XXXVII. De puella muta.
1 Hoc tempore et mulier quaedam, dum discedentibus paribus, sola tantum remansit ad telam, apparuit ei sedenti umbra teterrima, quae arripiens illam [Al., puellulam] trahere coepit.2 At illa vociferans et plangens, cum nullum aspiceret auxilium, viriliter tamen resistere conabatur.3 Post decursa vero duarum aut trium horarum spatia, regressae mulieres reliquae, invenerunt eam semivivam humo iacentem, nihil penitus loqui posse.4 Innuebat quidem illa manu: sed nihil eis intelligentibus, haec muta permansit.5 Umbra vero, quae ei apparuerat, in tantum hominibus domi illius insidiata est, ut relinquentes locum, alio commigrarent.6 Postea vero, duorum aut trium mensium diebus decursis, ad basilicam puella veniens, eloquium meruit recipere.7 Sicque cuncta quae pertulerat ore proprio enarravit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.102 bnf2204.110
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik