monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XXXIV. De lue quae cum vesicis fuit. <<<     >>> XXXVI. De Augusto contracto.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XXXV. De duobus paralyticis, et uno caeco sanato.

1 Sed quoniam multae virtutes sunt, quas orbis totus experitur, de quibus ad nos nec minima, ut opinor, pars attingit, vel illa quae vicinitas experitur indicemus.2 Invitatus itaque Badegisilus Cenomanorum episcopus, ad quemdam locum dioecesis suae venit, ad basilicam beati Viri et nomine et reliquiis consecrandam.3 Celebrata solemnia, invocantes sancti Martini nomen, duo paralytici gressum, caecusque unus visum recepit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.100 bnf2204.110

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik