monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XXXIII. De morbo caballorum. <<<     >>> XXXV. De duobus paralyticis, et uno caeco sanato.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XXXIV. De lue quae cum vesicis fuit.

1 Superiore quoque anno gravissime populus Turonorum a lue valetudinaria vastabatur.2 Erat enim talis languor, ut apprehensus homo a febre valida, totus vesicis ac minutis pustulis scateret.3 Erant autem vesicae albae cum duritia, nullam habentes mollitiem, nisi tantum dolorem nimium inferentes.4 Iam si data maturitate crepitantes coepissent defluere, tunc adhaerentibus corpori vestimentis, dolor validius augebatur: in qua aegritudine nihil medicorum poterat ars valere, nisi eum dominicum adfuisset auxilium.5 Multi enim de basilica sancta benedictionem petentes, opem merebantur.6 Sed quid de plurimis memorare necesse est, cum id meruerint caeteri, quod unam vidimus meruisse? Uxor ergo Eborini comitis, cum ab hac lue detineretur, ita his operta vesicis est, ut neque manus, neque plantae, neque ulla pars corporis eius remaneret vacua, sed et ipsi quoque oculi ab his continebantur obtecti.7 Cumque iam in discrimine mortis haberetur, sancti sepulcri benedictionem expetiit.8 Tunc transmissum est ei de aqua, qua beati tumulus est in Pascha Domini ablutus (Vid. supra, lib. II, c. 51).9 Denique delibutis ex ea vulneribus, ipsa exinde potum sumpsit: mox igitur restincta febre, sine dolore decurrentibus vesicis, sanata est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.100 bnf2204.110