monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XXXII. De muliere cuius manus in se adhaeserunt. <<< >>> XXXIV. De lue quae cum vesicis fuit.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XXXIII. De morbo caballorum.
1 In Burdegalensi autem regione hoc anno gravis caballorum exstitit morbus. Apud villam [Ed., urbem] vero Marciacensem, quae in hoc termino continetur, subdita ditionibus beati Martini, oratorium est ipsius et nomine et virtutibus consecratum.2 Denique adveniente supradicta clade, accedebant ad oratorium, vota facientes pro equis, ut scilicet, si evaderent, ex ipsis decimas loco conferrent.3 Cumque his haec causa commodum exhiberet, addiderunt ut de clave ferrea, quae ostium oratorii recludebat, characteres caballis imponerent.4 Quo facto, ita virtus Sancti praevaluit, ut et sanarentur qui aegrotaverant, et qui non incurrerant, nihil ultra perferrent.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.100 bnf2204.110