monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 32
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XXXI. De dextera mulieris arida. <<<     >>> XXXIII. De morbo caballorum.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XXXII. De muliere cuius manus in se adhaeserunt.

1 Simile huic alia mulier fecit, cuius manus introrsum contractae et ad se invicem coniunctae adhaeserunt.2 Cumque doloribus maximis vexaretur, viam ingreditur, dicens: Si ad basilicam sancti Martini abiero, protinus haec abscedet infirmitas.3 Confido enim quod et mihi subveniet, qui saepe talia perferentibus est misertus.4 Haec cum ita aieret, et incoeptum, ut poterat, carperet iter, manus eius illico separatae sunt non tamen directis digitis.5 At vero ubi ad locum sanctum accessit, et orationem fudit, protinus ablato omni dolore, solidatis digitis, manus liberas cum gratiarum retulit actione.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.100 bnf2204.110