monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XXX. De puero, cui stomachus infirmabatur. <<< >>> XXXII. De muliere cuius manus in se adhaeserunt.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XXXI. De dextera mulieris arida.
1 Mulier quaedam, et ipsa, ut aiunt, ex Andegavo veniens, quae omnibus quidem membris arida erat, sed praecipue dexteram cum digitis aridiorem caeteris artubus deferebat, ad sepulcrum Sancti prosternitur.2 Exinde egressa, per paucum tempus in atrio commorata est.3 Succurrente vero interventu Antistitis gloriosi, vena sanguinem, cutis ruborem, corpus reliquum fortitudinem recipiens, solidatum est.4 Cui haec fuit causa ut ista perferret, quia die sabbati post solis occasum, qui nocti Dominicae adiacebat, panem voluit conformare.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.100 bnf2204.110