monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XXVIII. De caeco illuminato. <<< >>> XXX. De puero, cui stomachus infirmabatur.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XXIX. De homine, cui fustis in manu adhaesit.
1 Ex Turonico vero territorio servus cuiusdam, dum die Dominico sepem componeret, manus eius ad lignum ipsum haerere coeperunt.2 At ille velociter extracta dextera, dum factum admiratur attonitus, manus ipsa cum dolore magno contrahitur, defixae sunt quoque ungulae in palmam: contractisque totis digitis dexterae, ad diversorium regreditur cum moerore.3 Post quatuor vero annos ad basilicam Sancti advenit, orationeque facta sanatus est, praedicans populis ne factum eius quis imitaretur, ne tanti diei solemnia avarus agricola macularet, ne resurrectionis sacrae ac redemptionis nostrae coeleste mysterium humanitas infirma, terrena exercens opera, dissolveret.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.99 bnf2204.109
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik