monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XXV. De digitis cuiusdam mulieris directis. <<< >>> XXVII. De puero contracto.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XXVI. De muliere contracta.
1 Ante hos annos puella in infirmitatem pessimam ruens, membris omnibus debilitata contrahitur.2 Haec auditis miraculis quae Antistes gloriosus in singulis operabatur, nomen eius invocabat devote.3 Post dies autem paucos rogat se ad eius basilicam deportari, in cuius atrio diebus multis iacens, fusa saepius oratione cum lacrymis, a virtute Pontificis visitatur; sicque subveniente divina misericordia, sanata discessit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.99 bnf2204.109