monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XXIII. De muto cui fratres abstulerant facultatem. <<<     >>> XXV. De digitis cuiusdam mulieris directis.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XXIV. De oleo crescente.

1 Sed revertamur ad Aredium nostrum, imo etiam peculiarem, ut ita dicam, beati Confessoris alumnum, cui saepius de suis pignoribus cernere miracula praestat.2 Hic ad festivitatem Sancti cum illa qua solitus est, benignitate, humilitate et charitate pervenit.3 Regrediens vero ampullam parvulam de oleo sancti sepulcri completam secum detulit, dicens: Forsitan infirmus aliquis in via adest, qui a beati Martini aede benedictionem, corde compunctus, accipere desideret.4 Denique in quodam loco devota mulier accessit ad eum, exhibens ampullam aliam cum oleo, dicens: Rogo te, serve Christi, ut tua hoc oleum benedictione sanctifices.5 At ille, ne vanitati subiectus videretur, ait: Parva est virtus mea; sed, si placet, oleum de sepulcro beati Martini habeo, ex quo hoc oleum perfundatur.6 Tu vero, si credis eius virtutem magnam, ex hoc salutem hauries.7 At illa gaudens, petiit expleri quae presbyter loquebatur.8 Vas etenim illud medium erat.9 Cumque de hoc liquore, qui a basilica Sancti assumptus fuerat, perfunderetur, protinus ebulliens oleum ampullam usque ad summitatem implevit.10 Quod matrona cernens, admirans virtutem Confessoris beati, domum regressa est gaudens.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.99 bnf2204.109