monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 23
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XXII. De muliere ad sancti lectulum illuminata. <<< >>> XXIV. De oleo crescente.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XXIII. De muto cui fratres abstulerant facultatem.
1 Incola autem Andegavensis urbis, turbatis membris morbo, caput convertit ad lectulum: dehinc per singulos dies invalescente febre, cunctis artubus destitutus, auditu et locutione pariter privatur.2 Post paucos vero dies cum de febre convaluisset, et sine voce maneret, ablata sibi a fratribus facultatis parte, de domo paterna proiicitur, dicentibus fratribus: Hic amens effectus est.3 Non patiatur Deus, quod aut facultati nostrae inhaereat, aut partem haereditatis acquirat.4 Erant autem ingenui et possessionem propriam incolentes: sed nihil cogitantes de his quae Dei erant, eiecerunt mutum et surdum, quem potius fovere debuerant.5 Ille vero quanquam sine his usibus esset, sensum tamen in corde retinebat.6 Porro autem apprehensis manu tabulis, et inter se collisis, vocem quaerentis imitabatur.7 Cum hoc enim artificio ad supradictum vicum advenit, ibique aliis stipem flagitantibus adiungitur.8 Sextus igitur iam effluxerat annus, quod pauper iste a divitiis sanctae cellulae vescebatur.9 Factum est autem ut in una Dominicarum nocte, dum in domo hospitis sui decumberet, subito locus ille immenso repleretur lumine, et ecce hic pavore perterritus solo prosternitur.10 Et statim visus est ei vir quidam sacerdotali habitu comptus, qui tangens eum, et crucem Christi fronti eius imponens, ait: Dominus te sanum fecit.11 Surge, et propera ad ecclesiam, et age gratias Deo tuo.12 Ipse autem elevata cum gratiarum actione voce, clamoribus viciniam complet.13 Illico concurrunt omnes ad spectaculum, et mirantur loquentem, quem pridie viderant mutum.14 Interea signum movetur horis matutinis: aggregatur et populus, vigiliisque celebratis, virtus Sancti clarificata perpatuit.15 His diebus duo energumeni in hoc loco, eiecto daemone, sunt mundati.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.98 bnf2204.108
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik