monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XXI. De Iuliano contracto. <<<     >>> XXIII. De muto cui fratres abstulerant facultatem.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XXII. De muliere ad sancti lectulum illuminata.

1 Verum quia in superioribus libellis saepius diximus et in loco illo de quo migravit ad coelos plerumque miracula celebrari, quid nuper gestum sit pandam.2 Mulier indigena urbis Turonicae visus claritate multata, cellulam Condatensem, in qua lectulus beati Antistitis habetur, expetiit, putans sibi praesidium fore, si cancellos ipsius lectuli tetigisset.3 Lectulus autem non aliud dicitur, nisi quod in pavimentum illud substrato cinere, et apposito capiti lapide, Israel nostri temporis flexa cervice recubuit.4 Ergo ad hoc oraculum mulier viro adminiculante deducitur, in quo per multos dies orationem compuncta fundebat.5 Tandem pietas ad miserandum saepe profusa eam respiciens, visum mulieri amissum restituit.6 Tantaque deinceps feminam fides accendit, ut usque ad diem sui obitus nunquam a loco illo discederet.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.98 bnf2204.108