monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 21
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XX. De alio caeco illuminato. <<<     >>> XXII. De muliere ad sancti lectulum illuminata.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XXI. De Iuliano contracto.

1 Sed et haec fama, ut saepe diximus, non solum ad propriam urbem, verum etiam in aliis urbibus, et pene in toto mundo vulgata perpatuit.2 Iulianus quidam ab Hispaniis veniens, manus et pedes habens debiles, ad hunc medicum devotus ingressus est, dicens: Credo enim indubitanter, sanctissime Praesul, quod poteris mihi ea medelae adiumenta praebere, quae caeteris in te sperantibus non es solitus denegare.3 In hac credulitate orationi assidue insistens, et de Domini miseratione non dubitans, directis pedibus manibusque, incolumis est redditus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.98 bnf2204.108