monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 19
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XVIII. De infirmitate pecorum. <<< >>> XX. De alio caeco illuminato.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XIX. De caeco illuminato.
1 Abrincatinus quoque incola, cui per sex annos videndi usus fuerat denegatus, beati Confessoris expetiit salvari praesidio.2 Ad cuius basilicam accedens, multoque tempore ieiuniis et orationibus vacans, auxilium beati implorabat Antistitis.3 Denique adveniente sacrosancta festivitate, populis missarum solemnia spectantibus, huic visus est redditus; rediitque in patriam videns, qui ad sanctam basilicam alio deducente pervenerat.4 Ipse autem pro tantae pietatis gaudio vovit se ibidem tonsurari.5 Quod postea devotus rediens implevit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.98 bnf2204.107
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik