monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XVII. De Siggonis Referendarii aure. <<<     >>> XIX. De caeco illuminato.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XVIII. De infirmitate pecorum.

1 Quodam vero tempore dum saeva lues taliter desaeviret in pecora, ut nec ad recuperandum genus putaretur aliquod remanere, quidam de nostris basilicam sanctam adiit, oleumque lychnorum, qui camerae dependebant, suscepit cum ipsis aquis in vasculo, deportatumque in domum, pecora quae adhuc hic morbus non attigerat, intinctoque digito in liquore, per frontes et dorsa cruce dominica signat, ipsisque animalibus terrae deiectis, ac resupinatis, ex hoc unguine fide plenus infudit in ore.2 Mox dicto citius, clandestina peste propulsa, pecora liberata sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.98 bnf2204.107