monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XVI. De caeco illuminato <<< >>> XVIII. De infirmitate pecorum.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XVII. De Siggonis Referendarii aure.
1 Fuerat causa quaedam ut Remense oppidum peteremus; cumque ab Aegidio episcopo, qui tunc Ecclesiam regebat, benigne fuissemus excepti, illucescente in crastinum Dominica die, ad ecclesiam accessimus, residentesque in sacrario adventum praestolabamur Antistitis.2 Eo tempore sancti Martini reliquias, licet temerario ordine, super me tamen habebam.3 Igitur Siggo referendarius quondam Sigiberti, ad occursum nostrum accedit, osculatumque iuxta me sedere deposco.4 Sed ille unam habens obturatam aurem, vix de alia poterat quae loquebamur advertere.5 Verum ubi sufficienter colloquio usi sumus, ille in domum vocatur ecclesiae.6 Protinus igitur ut a me discessit, disrupta auris surdae claustra, et quasi magnum exinde ventum exire sentiens, auditum recepit: reversusque continuo mihi gratias agere coepit, dicens: Tertia iam dies erat, quod de hac aure auditum amiseram, sed cum tecum loquerer, sensi velociter reseratam. Tunc ego confessus [Al., confusus], ne mihi haec ascriberentur, aio: Noli, dulcissime fili, mihi aliquid gratiarum referre, sed ei cuius tibi virtus auditum restituit.7 Nam scias beati Martini mecum haberi pignora, cuius tibi potentia auditus gravitas est depulsa.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.98 bnf2204.107