monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XV. De Gundulfo debili. <<< >>> XVII. De Siggonis Referendarii aure.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XVI. De caeco illuminato
1 Post haec puerulus quidam ex Lemovicino caecus adveniens, lumen recepit oculorum hoc modo.2 Anno tertio nativitatis suae cum iam gressum incipiens figere, erumpenteque lingua in verbis labra laxaret, dum matri alludit blande, dum oscula libat, dum collo eius appenditur, duur in ulnis defertur, commota per immissionem diabolicam vi venti, pulvis a terra cum paleis elevatur, et super puerum ac matrem eius cum magno turbine fertur: sed rustica mulier et incauta, non tractat se filiumque Salvatoris vexillo munire, ideoque praevalentibus insidiis oculi adolescentis repleti pulvere obserantur.3 Qui diu vociferans, tandem mitigatus a matre permansit caecus.4 Adultus autem datus est mendicis, ut vel cum eisdem ambulans stipendii quiddam acciperet.5 Erant autem parentes eius valde pauperes.6 Igitur duodecimo caecitatis suae anno advenit Turonis ante diem solemnitatis, qua Deus Pater Verbum carni glutinans, mundo salutem invexit.7 Decursa autem festivitatis vigilia [Laud., die], dum recedentibus aliis hic ad pedes Sancti decubaret immobilis, tunc sensit quasi pupugisset aliquis oculos eius a spiculo, et statim sanguis ab his erumpens coepit defluere per genas eius, aversaque sursum facie, vidit super se cereum elucere, et exclamans voce magna, ait: Gratias tibi ago, sancte Confessor Dei, quia virtute tua lumen recipere merui.8 O admirabilis gratia! o virtus immensa! multimodis enim affectibus dona tua spargis in populis.9 Nam qui stipem petierat, lumen recepit, et diu extera luce, virtutis tuae lumine vultus ornatur.10 O si te multorum criminum tenebrae a nostris visibus non arcerent, nempe venires visibiliter, et infirmis voce Petri clamares: Aurum et argentum non habeo, sed quod habeo do vobis: in nomine Christi Iesu abite incolumes (Act., III, 6).
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.97 bnf2204.107
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik