monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 15
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, XIV. De homine inclinato. <<<     >>> XVI. De caeco illuminato

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT XV. De Gundulfo debili.

1 Gundulfus vero quidam ipsius urbis civis, ab infantia sua cum Gunthario, Clotarii, regis filio, habitavit.2 In cuius dum haberetur servitio, et, ordinante rege, ascenderet in arborem, ut matura decerperet poma, effracto ramo corruit; collisoque ad lapidem pede, debilitatus est.3 Post multos vero annos dum in hac debilitate persisteret, et ascenso equite [id est, equo] velociter eum impelleret ad eundum, lapsante gressu, praecipitatur, compressumque pedem alium, qui sanuserat, graviter laesit.4 Dehinc portari se ad sanctam basilicam postulat, proiectusque ad pavimentum, orationem fideliter fundit.5 Nec morata est pietas, quae semper tribulantibus subvenire consuevit, sed protinus, ablato omni dolore, incolumis a pavimento surrexit.6 Igitur per triginta circiter annos, de alio pede, sicut superius diximus, iugiter claudicabat.7 Tandem inspeetis propriae conscientiae noxis, converti decrevit, scilicet, ut humiliatis capillis ipsi sancto deserviret Antistiti.8 Sed prius a rege praeceptum elicuit, ut res suas omnes basilicae traderet vivens.9 Quo facto, capite tonsurato, impletoque bonae deliberationis voto, pes eius, qui effractis ossibus fuerat breviatus, est elongatus.10 Et qui ante a duobus pueris sustentatus ibat, nunc sine ullius hominis adminiculo, quo voluerit, absque aliquo debilitatis impedimento discurrit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.97 bnf2204.106

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik