monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, IX. De eo qui pedem debilem habuit. <<< >>> XI. De mulieris manu sanata.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT X. De tibia matris meae.
1 Matri vero meae hoc ordine virtus Sancti subvenit.2 Tempore quo transactis parturitionis doloribus me edidit, dolorem in uno tibiae musculo incurrit.3 Erat autem subitaneus, tanquam si clavus affigens, atque ita fictam gravissimam dabat, ut plerumque eclipsim generaret, nec erat quod eum mitigare posset, nisi cum diutissime contra ignem tentus a vapore foci obstupesceret: sed et si unguentum aliquod parumper fuisset infusum, quiescebat.4 Quid plura? Post ordinationem meam advenit Turonis vel ad occursum Antistitis sancti, vel causa desiderii mei.5 Cum hic igitur per duos aut tres menses commorata fuisset, et assidue beati Pontificis auxilium precaretur; tandem respiciente miseratione consueta, discessit dolor a tibia, qui per triginta quatuor annos feminam fatigaverat.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.96 bnf2204.106
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik