monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, VII. De eo qui clavem die Dominico faciebat. <<< >>> IX. De eo qui pedem debilem habuit.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT VIII. De mortuo suscitato.
1 Eo tempore quo talia apud urbem Turonicam gerebantur, legati de Hispaniis, id est Florentius et Exsuperius, ad Chilpericum regem veniebant.2 Quos cum ad convivium ecclesiae recepissem, epulantibus nobis, eo quod se assererent esse catholicos, Florentius, qui erat aetate senior, sollicite flagitat aliqua de beati Viri virtute cognoscere.3 At ego Deo gratias agens, interrogo si vel nomen eius in illis regionibus audiretur, vel Vita illius legeretur ab aliquo.4 Haec me interrogante, ait in illis locis magnifice honorari nomen eius; sed et se peculiarem alumnum Antistitis narrat, dicens super se magnam eius virtutem ostensam fuisse.5 Avus, inquit, meus ante multorum curricula annorum basilicam construxit in honore beati Martini antistitis: perfectaque, ac eleganti opere exornata, Turonis clericos religiosos destinavit, expetens Pontificis reliquias, ut scilicet locum, quem in eius nomine aedificaverat, eius reliquiis consecraret.6 Quod cum fecisset, per singulos dies veniebat, et prostratus solo cum coniuge, sancti Pontificis auxilium implorabat.7 Post multum vero tempus infans his nascitur.8 Cum autem trium mensium esset a febre pulsatus, in tantum exinanitur, ut neque papillam sugere, neque ullum alimentum valeret accipere.9 Interea perdurante morbo, cibo abnegato, palpitante tantum spiritu, solus transitus praestolabatur.10 Nec mora, ipse quoque exhalatur spiritus.11 Tum mater moesta, vel avia, de unicae ac primogenitae sobolis morte, apprehensum inter brachia ante altare beati Martini iam exanime corpusculum spe non incerta deposuerunt: et tanquam si Sanctum visibilibus cernerent oculis, anus [Al., avus] alloquitur, dicens: Spes nobis erat maxima, beatissime Confessor, tua huc pignora deportasse, per quae morbi depellerentur, febres exstinguerentur, fugarentur caecitatis tenebrae, et aliae quoque infirmitates emundarentur, pro eo quod de te legantur plurima, quae vel vivens feceris, vel post transitum operaris.12 Nam audivimus te oratione mortuos suscitasse, lepram osculo depulisse, energumenos curasse verbo, venenum digito compressisse, et alia multa fecisse: hic apparebit virtus tua, si et nunc iuxta fidem nostram hunc resuscitaveris parvulum.13 Quod si non feceris, non hic ultra colla curvabimus, luminaria accendemus, aut alicuius honoris gratiam exhibebimus.14 Et haec dicens, relicto ante altare infantulo, ipsa, et qui cum ea erant, abierunt.15 Mane autem facto venientes, invenerunt eum ad altare conversum, et dum admirarentur, suscepit eum mater in ulnis, et cognoscens eum resumpsisse flatum, applicat ad papillam, qui protinus, hausto lacte, confortatus est.16 Tunc mater cum patre et omni domo, elevata in coelum voce, benedixerunt Deum, dicentes: Nunc cognovimus quia magnus Deus es, et facis mirabilia, solus, qui nobis parvulum Confessoris tui oratione restituisti.17 Loco autem illi maiorem deinceps quam prius fecerant, reverentiam exhibebant.18 Haec ab ipsius Florentii ore ita gesta cognovi.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.96 bnf2204.105
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik