monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, V. De caeco illuminato. <<< >>> VII. De eo qui clavem die Dominico faciebat.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT VI. De debili sanato.
1 Puer autem incola civitatis Turonicae, dum valetudine nimia ac diuturna consumitur, omnibus membris debilitatur, et sine spe gressuum a febre relinquitur, cui tibiae, ceu funes, intortae, separari non poterant.2 Post discessum vero febris, expetiit a parentibus, ut eum ad sanctam basilicam deportarent.3 Quem exhibitum deponentes ad pedes Sancti, orationem faciunt, ut ei virtus solita subveniret.4 Tertia vero die cum ille vel parentes eius in oratione ac ieiunio perdurarent, exorto misericordiae lumine, distortis tibiis, a parentibus incolumis est receptus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.95 bnf2204.105