monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, II. De puella debili sanata. <<< >>> IV. De contracto sanato.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT III. De homine in cuius manu fustis adhaesit.
1 Ante duos autem annos quam haec agerentur, quidam non metuens, neque honorans diem sanctum dominicae resurrectionis, accepta annona, ad molam vadit, impositoque tritico, molam manu vertere coepit.2 Expleto autem opere non poterat volam aperire, sed cum gravi dolore fustem quem apprehenderat tenebat invitus.3 Posthaec videns se non laxari, inciso ab utraque parte fuste, ad Sancti basilicam venit, factaque oratione, et vigiliis celebratis, laxatis digitis, manus eius ad opus pristinum restituta est.4 Alio vero anno, III hac die sancta, operam propter quam prius increpitus a Deo fuerat, apprehendit, rursumque ei lignum in manu eius adhaesit.5 Ille autem cum dolore plorans ad basilicam sancti Confessoris repetiit, sed non protinus meruit exaudiri.6 Post duos vero annos ad eamdem festivitatem, qua puellam sanatam retulimus, et iste liberatus est ab onere ligni.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.95 bnf2204.104