monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, PRIMUM De dolore faucium mearum. <<<     >>> III. De homine in cuius manu fustis adhaesit.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT II. De puella debili sanata.

1 Puella vero annorum duodecim, omnibus membris debilis, per sex annos tanquam mortua in domo parentum lectulo decubabat, non gressum faciens, non opus manuum implens, non lucem cernens, non sermonem eloquens, non audieus elocutum.2 Ad Beati tumulum fundunt parentes pro filia preces, offerunt munera, et adhuc vota promittunt.3 Convenit autem populus ad solemnia, celebratur cum gaudio sacra festivitas.4 Tertia vero de festivitate die, vocat patrem puella, dicens: Sitio.5 Qui gaudens quod filiae vocem, quam nunquam audierat, meruisset audire, cucurrit velocius, et assumptum paululum aquae puellae detulit ad bibendum.6 Qua hausta, ait: Porrige mihi manum.7 Apprehensa quoque pater eius dextera, levavit eam.8 Quae stans super pedes suos, elevatis ad coelum manibus oculisque: Gratias, inquit, tibi ago, omnipotens Deus, qui respiciens humilitatem meam, me per sanctum Antistitem tuum salvare dignatus es.9 Et sic redintegratis membris, visum auditumque recepit, ac domum laeta regressa est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.95 bnf2204.104