monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, Prologus. <<<     >>> II. De puella debili sanata.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, CAPUT PRIMUM De dolore faucium mearum.

1 Quid autem nuper pertulerim, primum inseram huic libello miraculum.2 Dum ad convivium residentes post ieiunium oderemus, piscis infertur in ferculo: quem dominica cruce signatum dum edimus, una mihi ex aristis ipsius piscis iniuriosissime adhaesit in gutture.3 Quae dolores commovens graves, incidedebat fauces acumine, et ipsam gulam longitudine obserabat: impediebat vocis sonitum, et neque ipsum salivae liquorem, qui saepe a palato defluit, transire sinebat.4 Tertia autem die cum neque tussiens, neque excreans eam valerem proiicere, recurri ad nota praesidia.5 Accedo ad tumulum, provolvor in pavimento, profusisque cum gemitu lacrymis, auxilium deprecor Confessoris.6 Dehinc erectus, velo, quod dependebat, gulam, faucesque et reliquum capitis attigi.7 Nec mora, sanitatem recepi; et priusquam limina sancta egrederer, nullam fatigationem sensi.8 Quid tamen aculeus malus devenerit, ignoro.9 Non eum reieci per vomitum, non discessisse sensi in alvum.10 Unum tantum scio, quod ita me in velocitate sensi sanatum, ut putarem quod iniecta aliquis manu, illa quae iniuriam faucibus intulerant abstulisset.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.95 bnf2204.104