monumenta.ch > Cicero > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 16 > Prologus. > IV. > Prologus.
>>> Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, PRIMUM De dolore faucium mearum.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 3, Prologus.
1 Tertium, ordinante Christo, libellum de virtutibus beati Martini scribere incipientes, gratias agimus omnipotenti Deo, qui nobis talem medicum tribuere dignatus est, qui infirmitates nostras purgaret, vulnera dilueret, ac salubria medicamenta conferret.2 Nam si ad eius beatum tumulum humilietur animus, et oratio sublimetur, si defluant lacrymae, et compunctio vera succedat; si ab imo corde emittantur suspiria, et pectora facinorosa tundantur; invenit ploratus laetitiam, culpa veniam, dolor pectoris pervenit ad medelam.3 Nam saepius tactus beati sepulcri profluviis imperavit sistere, caecis videre, paralyticis surgere, et ipsam quoque pectoris amaritudinem longe discedere.4 Quod ego plerumque expertus indignum me iudico, ut inter tantorum miraculorum moles etiam illa hic inseram, quae super me operari dignatus est.5 Sed iterum timeo ne noxialis appaream, si ea tanquam fraudulentus abscondam.6 Testor enim Deum, et spem illam, quam in eius virtute posui, credens me ab illius misericordia non frustrari: quia quotiescunque aut dolor capitis irruit, aut tempora pulsus impulit, aut aures auditus gravavit, aut oculorum aciem caligo suffudit, aut aliis membris dolor insedit, statim ut locum dolentem, vel tumulo vel velo pendente attigi, protinus sanitatem recepi, mirans tacitus in ipso tactu dolorem recessisse cum cursu.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.94 bnf2204.103
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik