monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 60
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, LIX. De alia muliere, quae post ingenuitatem est vendita. <<<
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT LX. De oculorum et capitis mei dolore.
1 Et quia prior libellus ab eo tempore initiatus est quo Paulinus reliquit, et sub quadraginta capitulis constabat impletus, destinavi hunc incoeptum sub sexaginta complere.2 Scilicet ut beatus Martinus, qui viduatus ab hoc mundo virginitatis custodivit integrum decus, martyrium quoque vel in occultis insidiis, vel in publicis iniuriis triumphaliter adimplevit, cui etiam aderat corona trigesimi et sexagesimi, vel centesimi fructus in his centum virtutibus augeretur.3 Spes autem mihi erat me non frustrari a voto, quod in octo annis Domino iubente complevi, ipso scilicet libro a virtute super me facta coepto, ad me iterum sum regressus.4 Quod non sine providentia Divinitatis esse arbitror factum, ut ad eum finiretur, a quo legitur coeptus.5 In quo cum quinquaginta novem virtutes descripsissem, et sexagesimam adhuc attentius praestolarer, subito mihi sinistrum capitis tempus arctatur doloribus, et pulsantibus venis, defluentibusque lacrymis, tantus imminebat cruciatus, ut oculum vi comprimerem ne creparet.6 Quod dum per unam diem ac noctem graviter ferrem, mane adveniens ad basilicam Sancti, orationi prosternor.7 Qua expleta, doloris locum velo, quod ante beatum dependebat sepulcrum, attigi.8 Quo tacto, protinus et pulsus venarum, et lacrymarum fluxus stetit.9 Post triduum vero dextram capitis partem similis attigit dolor.10 Pulsabant venae, atque ubertim lacrymae defluebant.11 Iterum mane consurgens, pari ut prius modo contacto velo, capite sanus abscessi.12 Transactis vero decem diebus, visum est mihi minuere sanguinem: tertia autem die post sanguinis diminutionem, subiit mihi cogitatio, et, ut credo, per insidiatorem iniecta, quod haec quae pertuleram a sanguine evenissent, et si vena protinus fuisset incisa, confestim ista cessassent.13 Dum haec cogito, ac revolvo, amborum temporum venae prosiluere, renovatur dolor qui prius fuerat, et iam non unam partem capitis, sed totum arripuit caput.14 Commotus ergo doloribus, ad basilicam propero, ac pro cogitatione prava deprecans veniam, pallaque, quae beatum operit sepulcrum, caput tetigi; mox, dolore sedato, sanus recessi de tumulo.15 Multa quidem sunt et alia quae vir beatus quotidie operatur, quae insequi longum est.16 Tamen si adhuc meremur videre miracula, placet ea alteri coniungi libello.17 Nam, ut diximus, hi duo libelli in hoc numero teneantur.18 Ego quoque pietati dominicae maximas refero gratias, quod mihi per suffragium Antistitis gloriosi concessum est, ut quod in initio tractavi, potuerim usque ad finem perducere; deprecans, ut quod saepe Confessor tribuit populis, mihi peccatori largius indulgeat, purgetque me ab erroribus, quos saepe conspicit et intendit, restituatque mihi lumen veritatis, eruat me ab infidelitatis lapsu, mundet cor et mentem a lurida lepra luxuriae, purget cogitationes a concupiscentiis pravis, atque omnem a me facinorum molem diluat, atque prosternat; ut cum in iudicio in sinistra parte fuero locatus, ille me de medio haedorum sacrosancta dextra dignetur abstrahere, reservatumque me tenens post tergum, sententiam Iudicis praestoletur.19 Cumque eo iudicante fuero flammis infernalibus deputatus, sacrosancto pallio, quo ille tegitur in gloria, me contectum excuset a poena, dicentibus Regi angelis, quod quondam de monacho resuscitato dixerunt: Iste est pro quo Martinus rogat.20 Fiatque, ut quia non mereor illa claritate vestiri, vel ab irruentibus tartarorum ministris merear liberari: nec tantum mihi noxa praevaleat, ut separer ab eius regno quem fideliter sum confessus in saeculo.21 Explicit liber secundus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.93 bnf2204.102 bnf9733.60
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik