monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 59
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, LVIII. De caeco et contracto. <<<     >>> LX. De oculorum et capitis mei dolore.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT LIX. De alia muliere, quae post ingenuitatem est vendita.

1 Simile est huic et illud, quod mulier post emeritam libertatem rursum a patroni filiis barbaris venundatur.2 Sed virtute Sancti, quo facilius defensaretur, contractis ad plenum debilitatur membris.3 Nam et poplitum nervi ita retorsi sunt, ut surae [Al., subtus] crura contingerent.4 Tunc relicta a dominis, quibus fuerat inique distracta, patrocinia beati expetit Confessoris.5 Ad cuius aedem non multo tempore commorata, libertati simul ac sospitati donatur.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.93 bnf2204.102 bnf9733.60