monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 58
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, LVII. De ea quae dum in festivitate sancti Ioannis operabatur, debilitata est. <<<     >>> LIX. De alia muliere, quae post ingenuitatem est vendita.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT LVIII. De caeco et contracto.

1 Puer Parisiacus, cuius artis erat vestimenta componere, increscente melancholia, id est decocti sanguinis fece, quartanarius efficitur, atque effervescente humore, ita omne corpus eius minutis pustulis coarctabatur, ut a quibusdam leprosus putaretur.2 Sed et per omnia membra dolores pessimos sustinebat, amborum oculorum luce mulctatus.3 Igitur auditam beati Antistitis famam, et virtutes ubique vulgatas, Turonicam expetivit civitatem; accedensque ad basilicam Sancti, per dies multos ieiunans et orans, recepto lumine, pristinae restituitur sospitati.4 Erat enim ingenuus genere.5 Audiens autem Leodastis, qui tum Turonicum gerebat comitatum, quod talis esset artifex, calumniari coepit, dicens: Refuga es tu dominorum, nec tibi licebit ultra per diversa vagari.6 Et vinctum in domum suam custodiendum dirigit.7 Sed nec ibidem defuit virtus angelici Confessoris.8 Nam cum apprehensus fuisset, statim ab infirmitate qua caruerat coarctatur; et cum pessime ageret, videns comes nihil se in eum praevalere posse, relaxatum a vinculis liberum abscedere iubet.9 Ille vero ad basilicam regressus, sanatus est denuo.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.92 bnf2204.101 bnf9733.59

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik