monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 57
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, LVI. De muliere quae contractis in palma digitis venit. <<< >>> LVIII. De caeco et contracto.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT LVII. De ea quae dum in festivitate sancti Ioannis operabatur, debilitata est.
1 In festivitate vero beati Ioannis cum populus ad missarum solemnia conveniret, mulier quaedam accepto sarculo, agrum adiit, ut scilicet evulsa mali seminis zizania, messem sola purgaret; nec enim poterat esse vallata divino solatio ob reverentiam dominici Praecursoris.2 Cumque operari coepisset, protinus manus eius divino igne sunt apprehensae, facies quoque eius quasi emittens flammas, tota vesicis ac pusulis ebullivit.3 Urebatur misera non minus pudoris dolore, quam corporis, quando ea quae clam gesserat, invita prodebat.4 Dehinc vociferando atque eiulando, beati Martini basilicam velociter expetivit; ante cuius sepulcrum in hoc tormento per quatuor mensium spatia prostrata, restincto omni vapore, in integritatem corporis solidata est.5 Erat enim ancilla cuiusdam civis Turonici, qui medietate pretii concessa, aliam requisivit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.92 bnf2204.101 bnf9733.59